라틴어 문장 검색

sed quis cenantibus una,Fundani, pulcre fuerit tibi, nosse laboro.
(호라티우스의 풍자, 2권, 08장11)
Cuius ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non sapiam, si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente non possim.
(히에로니무스, 편지들, Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 15:3)
"Explosis igitur et exterminatis his, quae nolunt esse virgines, sed videri, nunc ad te mihi omnis dirigitur oratio, quae quanto prima Romanae urbis virgo nobilis esse coepisti, tanto tibi amplius laborandum est, ne et praesentibus bonis careas et futuris."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:65)
"Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:14)
"Hi bini vel terni nec multo plures simul habitant suo arbitratu ac dicione viventes, et de eo, quod laboraverat, in medium partes conferunt, ut habeant alimenta, communia."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:70)
Aiunt medici et qui de humanorum corporum scripsere naturis praecipueque Galenus in libris, quorum titulus est περι` ὑγιεινῶν, puerorum et iuvenum ac perfectae aetatis virorum mulierumque corpora insito calore fervere et noxios esse his aetatibus cibos, qui calorem augeant, sanitatique conducere frigida quaeque in esu et potu sumere, sicut e contrario senibus, qui pituita laborent et frigore, calidos cibos et vetera vina prodesse.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:14)
Grandes materias ingenia parva non sufferunt et in ipso conatu ultra vires ausa succumbunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:1)
Quodam praesagio futurorum ad multos scripserat monachos, ut venirent et grave onore laborantem absolverent faceretque sibi de iniquo mammona amicos, qui eam reciperent in aeterna tabernacula.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:4)
Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:16)
Non mihi nunc per virtutum prata ducendus es nec laborandum ut ostendam tibi variorum pulchri- tudinem Horum, quid in se lilia habeant puritatis, quid rosarum verecundia possideat, quid violae purpura promittat in regno, quid rutilantium spondeat pictura gemmarum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:1)
Si apostoli habentes potestatem de evangelio vivere laborabant manibus suis, ne quem gravarent, et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritalibus debebant metere carnalia, cur tu in usus tuos cessura non praepares?
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:8)
una laboranti poterit succurrere Lunae, inponit finem sapiens et rebus honestis;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI229)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)
Laborat annalium fides, ut Veios fuisse credamus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 11:5)
Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION