라틴어 문장 검색

dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:2)
ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent dimissis passim ad frumentum coemendum non in Etruriam modo dextris ab Ostia litoribus laevoque per Volscos mari usque ad Cumas, sed quaesitum in Sicilia quoque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 370:1)
votis deinde nuncupatis profectus mille et quingentos passus citra Fidenas castra locat, dextra montibus, laeva Tiberi amne saeptus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 352:1)
Libui considunt post hos Salluviique prope antiquam gentem Laevos Ligures incolentes circa Ticinum amnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 391:1)
maxime id evidens fuit, cum in laevum cornu prope iam pulsum arrepto repente equo cum scuto pedestri advectus conspectu suo proelium restituit ostentans vincentem ceteram aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 86:2)
Furius M. Horatius dextrorsus in maritimam oram atque Antium, Q. Servilius et L. Geganius laeva ad montes et Ecetram pergunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 325:4)
ubi constitere inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus velut moles superne imminens proiecto laeva scuto in advenientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 93:1)
ipse dictator, post quam labantem una parte vidit aciem, signa in laevum cornu confert, quo turbam hostium congregari cernebat, et iis qui in monte erant signum quod convenerat dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 148:1)
stetitque suppresso impetu Romanus, et quia iterum fessis subeunda dimicatio erat, et quod consul, dum inter primores incautus agitat, laevo umero matari prope traiecto cesserat parumper ex acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 241:1)
hoc spectaculo accensi dextra laevaque ante se quisque memorandum proelium cient ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 367:1)
Manlius dextro, Decius laevo cornu praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 122:2)
deinde ab laevo cornu hastati Romani, non ferentes impressionem Latinorum, se ad principes recepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 123:2)
consulum Sulpicius in dextro, Poetelius in laevo cornu consistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 392:2)
prior forte commovit hostem, laevo dextrum cornu, sacratos more Samnitium milites eoque candida veste et paribus candore armis insignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 568:1)
quod ubi sensit dictator, ab laevone cornu victoria incipiet inquit, et dextrum cornu, dictatoris acies, alienam pugnam sequetur, non partem maximam victoriae trahet?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 569:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION