라틴어 문장 검색

sed, quid et Plutarchus noster, vir doctissimus ac prudentissimus, senserit, non ab re est ut id quoque audias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXVI 5:1)
Nemo quisquam efflictis est moribus quin faciat aut dicat nonnumquam aliquid quod laudari queat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 10:3)
Itaque Homerus non virtutibus appellandis, sed vitiis detrahendis laudare ampliter solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 11:3)
Laudare significat prisca lingua nominare appellareque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 16:1)
Sic in actionibus civilibus auctor , laudari dicitur, quod est nominari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 16:2)
et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat, Praefractam strigilem, soleam inprobus dimidiatam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 11:4)
quo in libro etiam undecimo mense aliquando nasci posse hominem dicit, eiusque sententiae tam de octavo quam de undecimo mense Aristotelem auctorem laudat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 6:2)
Animus," inquit, "audientis philosophum, dum quae dicuntur utilia ac salubria sunt et errorum atque vitiorum medicinas ferunt, laxamentum atque otium prolixe profuseque laudandi non habet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 3:1)
Id etiam in isdem libris scriptum offendimus, quod postea in libro quoque Plinii Secundi Naturalis Historiae septimo legi, esse quasdam in terra Africa hominum familias voce atque lingua effascinantium, qui si impensius forte laudaverint pulchras arbores, segetes laetiores, infantes amoeniores, egregios equos, pecudes pastu atque cultu opimas, emoriantur repente haec omnia, nulli aliae causae obnoxia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 8:1)
Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:4)
Vir bonus, inquit, praestare debet ne mentiatur, prudens, ne mendacium dicat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XI 4:2)
DRACO Atheniensis vir bonus multaque esse prudentia existimatus est iurisque divini et humani peritus fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 2:1)
Quam caste autem ac religiose a prudentissimis viris quid esset furtum definitum sit, praetereundum non puto, ne quis eum solum esse furem putet, qui occulte tollit aut clam subripit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 20:1)
Non miror, inquit, fuisse qui hos versus scriberet, cum fuerit qui laudaret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION