라틴어 문장 검색

retrorsum autem neque plus tribus, iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim poetica observatio), neque minus duobus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 351:5)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)
illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 362:5)
quasi vero numeri non sint compositione deprehensi, sicut poema nemo dubitaverit impetu quodam initio fusum et aurium mensura et similiter decurrentium spatiorum observatione esse , mox eo repertos pedes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 371:1)
ante enim carmen ortum est quam observatio carminis, ideoque illud fauni vatesque canebant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 372:2)
ea duplex observatio est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 378:1)
nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 3:2)
haec ut sciamus atque eorum non significationem modo sed formas etiam mensurasque norimus, ut, ubicunque erunt posita, conveniant, nisi multa lectione atque auditione assequi nullo modo possumus, cum omnem sermonem auribus primum accipiamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 11:1)
quorum ubertatem ac divitias dabit lectio, ut non solum quomodo occurrent sed etiam quomodo oportet utamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 14:3)
in lectione certius iudicium, quod audienti frequenter aut suus cuique favor aut ille laudantium clamor extorquet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 18:2)
repetamus autem et retractemus, et ut cibos mansos ac prope liquefactos demittimus, quo facilius digerantur, ita lectio non cruda, sed multa iteratione mollita et velut confecta, memoriae imitationique tradatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 20:4)
plurimum dicit oratori conferre Theophrastus lectionem poetarum, multique eius iudicium sequuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:1)
ideoque in hac lectione Cicero requiescendum putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:4)
A philosophorum vero lectione ut essent multa nobis petenda, vitio factum est oratorum, qui quidem illis optima sui operis parte cesserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 36:1)
interim summatim, quid et a qua lectione petere possint, qui confirmare facultatem dicendi volent, attingam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 45:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION