라틴어 문장 검색

Quibus lectis, paceque obsidibus acceptis promissa, dux ad recensendas legiones quae Africam tuebantur, ire pergebat ad Pancharianam stationem, quo convenire praeceptae sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 9:1)
Quibus ille ut cunctatorem decuerat ducem, examinatius lectis, attonitus cogitationibus anxiis, Paterniano notario misso, negotium scrupulosa quaesivit indagine, moxque veris per eum nuntiis gestorum acceptis, evolare protinus festinarat, ausos temerare limitem barbaros, primo fragore (ut mente conceperat), oppressurus armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 3장 2:1)
Nocteque quam lux ereptura eum vita secuta est (ut per quietem solet) videbat coniugem suam absentem, sedere passis capillis, amictu squalenti contectam:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 18:1)
Ubi locatus in lecto, exiguas spiritus reliquias trahens, nondum intellegendi minuto vigore, cunctos agnoscebat adstantes, quos cubicularii, nequis eum necatum suspicaretur, celeritate maxima corrogarant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 6장 4:1)
sedit summatum consilio, avulso ponte quem compaginarat ante necessitas, invadens terras hostilis, ut superstitis Valentiniani mandatu Merobaudes protinus acciretur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 2:2)
praeclarae indolis adulescens, facundus et moderatus et bellicosus et clemens, ad aemulationem lectorum progrediens principum, dum etiam lanugo genis inserperet speciosa, ni vergens in ludibriosos actus natura, laxantibus proximis, semet ad vana studia Caesaris Commodi convertisset, licet hic incruentus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 18:2)
atque ilico ut oblatae occasionis maturitas postulabat, cum trecentenis militibus per singulos numeros lectis, Sebastianus properare dispositus erat, conducens rebus publicis aliquid (ut promittebat) acturus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 2:3)
Illud quoque ferri non poterat, quod cum legibus lites omnes quaestionesque committere videri se vellet, destinatisque velut lectis iudicibus negotia spectanda mandabat, nihil agi contra libidinem suam patiebatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 14장 6:1)
Unus quidem in uno lecto se iactavit, duo enim in alio, amore fraterno, se collocaverunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:4)
Et ita contigit, ut in illo lecto ubi regium insigne positum erat nullus eorum dormiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 1:5)
Non post multum temporis in lecto suo intra urbem Constantinopolim morbo tentus extremam clausit diem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 13장 5:5)
Ad haec victoria patrata, domnus imperator in Beneventi palatio sedebat.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 161)
Cumque idem Karolus imperator de Roma reversus in Papia sederet, audivit quod Karlomannus, Hludovici filius, contra eum veniret;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 191)
altera, quae dixit Pippino cum exercitu suo in hringo sedere.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 796 118:3)
Sed in ipso paschae tempore Nordliudi trans Albim sedentes seditione commota legatos regios, qui tunc ad iustitias faciendas apud eos conversabantur, conprehendunt, quosdam ex eis statim trucidantes, ceteros ad redimendum reservant;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 798 125:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION