라틴어 문장 검색

In dies, porro, magis magisque angebatur animus, reputando, hujusce infelici exitu certaminis, posteros a vindicando semetipsos in libertatem in aeternum deterreri.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEPTIMUM.49)
Fortuna adversa spe bona nulla levabatur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.56)
quamvis mihi otium domesticum longe gratisimum est, rebusque me publicis minime implicare cupio, veterum, tamen, amicorum, digressu confusus, me vehementer anget, illos, quibuscum sors.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.11)
Si quaeret quid agam, dic multa et pulchra minantemuiuere nec recte nec suauiter, haud quia grandocontunderit uitis oleamque momorderit aestus, nec quia longinquis armentum aegrotet in agris,sed quia mente minus ualidus quam corpore totonil audire uelim, nil discere, quod leuet aegrum,fidis offendar medicis, irascar amicis,cur me funesto properent arcere ueterno, quae nocuere sequar, fugiam quae profore credam,Romae Tibur amem, uentosus Tibure Romam.
(호라티우스의 첫번째 편지, 082)
Non ancilla tuum iecur ulceret ulla puerueintra marmoreum uenerandi limen amici,ne dominus pueri pulchri caraeue puellaemunere te paruo beet aut incommodus angat.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1834)
Agricolae prisci, fortes paruoque beati,condita post frumenta leuantes tempore festo corpus et ipsum animum spe finis dura ferentem,cum sociis operum pueris et coniuge fidaTellurem porco, Siluanum lacte piabant,floribus et uino Genium memorem breuis aeui.
(호라티우스의 두번째 편지, 162)
Ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem,cum recte tractent alii, laudare maligne,ille per extentum funem mihi posse uidetur ire poeta meum qui pectus inaniter angit,inritat, mulcet, falsis terroribus implet,ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
(호라티우스의 두번째 편지, 193)
Multa fidem promissa leuant, ubi plenius aequo laudat uenalis qui uolt extrudere merces.
(호라티우스의 두번째 편지, 25)
pudor" inquit "te malus angit,insanos qui inter vereare insanus haberi.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장27)
cum te servitio longo curaque levarit,et certum vigilans "quartae sit partis Ulixes" audieris "heres":
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장71)
"Levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 3:4)
"Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:86)
Nullae aliae Romanae urbi fabulam praebuerunt, nisi Paula et Melanium, quae contemptis facultatibus pignori-busque desertis crucem domini quasi quoddam pietatis levavere vexillum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:3)
Hoc idem et Manassen in Paralipomenon et Nineven fecisse legimus in pro- pheta, publicanum quoque in evangelio, e quibus primus non solum indulgentiam, sed et regnum recipere meruit, alius inpendentem Dei fregit iram, tertius pectus verberans pugnis oculos non levabat ad caelum et multo iustificatior recessit humili confessione vitiorum quam superba pharisaeus iactatione virtutum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:25)
Iactatur rerum utilium pars maxima, sed nec damna levant, tunc adversis urguentibus illuc reccidit ut malum ferro summitteret;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII16)

SEARCH

MENU NAVIGATION