라틴어 문장 검색

At vero Rutulis inpar ea pugna videri iamdudum et vario misceri pectora motu;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 11:1)
Hae Iovis ad solium saevique in limine regis adparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:3)
MenalcasCandidus insuetum miratur limen Olympi, sub pedibusque videt nubes et sidera Daphnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS35)
Has olim exuvias mihi perfidus ille reliquit, pignora cara sui, quae nunc ego limine in ipso, terra, tibi mando;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS70)
Nescio quid certe est, et Hylas in limine latrat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS82)
nec non et lini segetem et Cereale papaver tempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris, dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 7:3)
sollicitant alii remis freta caeca ruuntque in ferrum, penetrant aulas et limina regum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:12)
gaudent perfusi sanguine fratrum, exsilioque domos et dulcia limina mutant atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:17)
atque ipsae memores redeunt in tecta suosque ducunt et gravido superant vix ubere limen.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:7)
fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:19)
aut illae pedibus conexae ad limina pendent, aut intus clausis cunctantur in aedibus, omnes ignavaeque fame et contracto frigore pigrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:3)
fas illi limina divum tangere," ait.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:7)
Parcius iunctas quatiunt fenestras iactibus crebris iuvenes protervi nec tibi somnos adimunt amatque ianua limen, quae prius multum facilis movebat cardines.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 251)
me fabulosae Volture in Apulo nutricis extra limina Pulliae ludo fatigatumque somno fronde nova puerum palumbes texere, mirum quod foret omnibus quicumque celsae nidum Aceruntiae saltusque Bantinos et arvum pingue tenent humilis Forenti, ut tuto ab atris corpore viperis dormirem et ursis, ut premerer sacra lauroque conlataque myrto non sine dis animosus infans.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 45)
non hoc semper erit liminis aut aquae caelestis patiens latus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 105)

SEARCH

MENU NAVIGATION