라틴어 문장 검색

Dixisti: "Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni".
(불가타 성경, 예레미야서, 45장3)
Emisi enim vos cum luctu et fletu; reddet autem mihi vos Deus cum gaudio et laetitia in aeternum.
(불가타 성경, 바룩서, 2장23)
Dolores parturientis venient ei; erit filius non sapiens: suo enim tempore non stabit in ore vulvae.
(불가타 성경, 호세아서, 13장13)
Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum, dominator: " In omnibus plateis planctus, et in cunctis viis dicetur: "Vae, vae!"; et vocabunt agricolam ad luctum et ad planctum eos, qui sciunt lamentationem.
(불가타 성경, 아모스서, 5장16)
Et in omnibus vineis erit luctus, quia pertransibo in medio tui ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 5장17)
Super hoc plangam et ululabo; vadam spoliatus et nudus, faciam planctum velut thoum et luctum quasi struthionum,
(불가타 성경, 미카서, 1장8)
Nunc quare clamas clamore magno? Numquid rex non est in te, aut consiliarius tuus periit, quia comprehendit te dolor sicut parturientem?
(불가타 성경, 미카서, 4장9)
Videbit Ascalon et timebit, et Gaza dolore torquetur nimis, et Accaron, quoniam confusa est spes eius; et peribit rex de Gaza, et Ascalon non habitabitur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장5)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
Secundum gloriam eius multiplicata est ignominia eius, et sublimitas eius conversa est in luctum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장40)
Et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장39)
Et sancta tua conculcata sunt et contaminata, et sacerdotes tui in luctu et humiliatione;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장51)
Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장41)
illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iudae et planxerunt Ionathan et eos, qui cum ipso fuerant, et timuerunt valde; et luxit Israel luctu magno.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장52)
Erat autem, ut qui videret summi sacerdotis vultum, mente vulneraretur; facies enim et color immutatus declarabat internum animi dolorem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION