라틴어 문장 검색

ludit prato liber aperto nondum rupta fronte iuvencus, vacuae reparant ubera matres;
(세네카, Hercules Furens 2:8)
tenuis relictae lucis a tergo nitor fulgorque dubius solis afflicti cadit et ludit aciem:
(세네카, Hercules Furens 10:8)
qualis incertis vagus Maeander undis ludit et cedit sibi instatque dubius litus an fontem petat.
(세네카, Hercules Furens 10:15)
concesso, iuvenes, ludite iurgio, hinc illinc, iuvenes, mittite carmina:
(세네카, 메데아 2:13)
vos quoque, urnis quas foratis inritus ludit labor, Danaides, coite:
(세네카, 메데아 12:5)
Ades en comiti, diva virago, cuius regno pars terrarum secreta vacat, cuius certis petitur telis fera quae gelidum potat Araxen et quae stanti ludit in Histro.
(세네카, 파이드라 1:19)
umbrae nocentes, cedite et cervicibus bis, his repositum degravet fessas manus saxum, seni perennis Aeolio labor-, me ludat amnis ora vicina alluens;
(세네카, 파이드라 17:15)
strata ludenti patuere cumbae,
(세네카, Thyestes 605:1)
saevus an victor tuo lusit cruore?
(세네카, Troades 584:1)
Fuit quidam vir lavator vestimentorum in flumine Fixon, cuius filius ludebat in ripa fluminis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 3. Reginae prima historia: Lavator 1:1)
Et ipse mestus mansit in illa nocte ibi, et ecce turba puellarum venit et ludebant et cantabant iuxta fontem.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:56)
Surrexit etiam ipse ad ludendum cum eis, quia credebant se factum esse strigam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 6. Reginae secunda historia: Striga + Fons 1:57)
Domina mea, vade et invenias mihi hominem qui ludat ante me.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:7)
Mandens itaque | gibosus cepit ludere et gratulari.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:11)
Vocavit me quedam femina et lusi ei, et quia conplacui sibi, dedit mihi hec munera.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 19. Septimi sapientis secunda historia: Gibbosi 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION