라틴어 문장 검색

"Hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit et voluere ambae, voluisti tu quoque, Tereu, do tibi, perque fidem cognataque pectora supplex, per superos oro, patrio ut tuearis amore et mihi sollicitae lenimen dulce senectae quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 39:1)
Mox ubi mens rediit, passos laniata capillos, lugenti similis, caesis plangore lacertis, intendens palmas "o diris barbare factis, o crudelis" ait nec te mandata parentis cum lacrimis movere piis nec cura sororis nec mea virginitas nec coniugialia iura!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 42:6)
His, ut quaeque pia est, hortatibus impia prima est, et ne sit scelerata, facit scelus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 24:1)
"Arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque pars sis militiae;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 42:5)
Incipit esse tamen melior germana parente, et consanguineas ut sanguine leniat umbras, impietate pia est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:1)
Ubi sunt pia iura parentum et quos sustinui bis mensum quinque labores?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 50:21)
Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto, maeret et Ancaei felicia vulnera dicit grandaevumque patrem fratresque piasque sorores cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo, forsitan et matrem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 51:2)
sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa consenuere casa paupertatemque fatendo effecere levem nec iniqua mente ferendo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 65:4)
Adspicit hunc mentis que piae cape praemia!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:2)
ultusque parente parentem natus erit facto pius et sceleratus eodem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 36:6)
Inde incepta pia mendacia fraude latebant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 59:7)
Pius ille memorque est moris - et o vellem similis furor esset in illo!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:40)
At ille non intellectam vocem conlaudat et esto tam pia semper ait.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 40:6)
Festa piae Cereris celebrabant annua matres illa, quibus nivea velatae corpora veste primitias frugum dant spicea serta suarum perque novem noctes venerem tactusque viriles in vetitis numerant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 45:1)
Primus tegis, Icare, vultus Erigoneque pio sacrata parentis amore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 46:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION