라틴어 문장 검색

Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesua: super lapidem unum septem oculi sunt; ecce ego caelabo sculpturam eius, ait Dominus exercituum, et auferam iniquitatem terrae illius in die una.
(불가타 성경, 즈카르야서, 3장9)
Si quis odio dimittit, dicit Dominus, Deus Israel, operit iniquitas vestimentum eius, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum et nolite esse infideles.
(불가타 성경, 말라키서, 2장16)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장6)
Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumeliae et iniquitatis, ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장20)
Et factum est, post obitum Iudae emerserunt iniqui in omnibus finibus Israel, et exorti sunt omnes, qui operabantur iniquitatem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장23)
Nam Ptolemaeus, qui dicebatur Macron, quod esset iustum conservare praeferens erga Iudaeos propter in eos factam iniquitatem, conabatur, quae ad illos spectabant, pacifice peragere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장12)
Illi uero de te tanti criminis fidem capiunt atque hoc ipso uidebimur affines fuisse maleficio quod tuis imbuti disciplinis, tuis instituti moribus sumus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:8)
— Habent igitur improbi cum puniuntur quidem boni aliquid adnexum, poenam ipsam scilicet, quae ratione iustitiae bona est, idemque cum supplicio carent inest eis aliquid ulterius mali, ipsa impunitas, quam iniquitatis merito malum esse confessus es. — Negare non possum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:10)
Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:3)
Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucrificare.
(카이사르, 히스파니아 전기 36:2)
Apud vos beneficia pro maleficiis et maleficia pro beneficiis habentur.
(카이사르, 히스파니아 전기 42:8)
quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 40:8)
Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:2)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION