라틴어 문장 검색

sed neque vim plumis ullam nec volnera tergo accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:27)
Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:3)
"Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat, fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et celeris defer mea dicta per auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 10:3)
ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:18)
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:6)
Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso - testor utrumque caput - celeris mandata per auras detulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:15)
At laetus Mnestheus successuque acrior ipso agmine remorum celeri ventisque vocatis prona petit maria et pelago decurrit aperto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:19)
Qualis spelunca subito commota columba, cui domus et dulces latebroso in pumice nidi, fertur in ana volans, plausumque exterrita pennis dat tecto ingentem, mox aere lapsa quieto radit iter liquidum, celeres neque commovet alas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:20)
ille ictum venientem a vertice velox praevidit, celerique elapsus corpore cessit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:11)
Protinus Aeneas celeri certare sagitta invitat qui forte velint, et praemia ponit, ingentique manu malum de nave Seresti erigit, et volucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:1)
Inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni, tollunt se celeres, liquidumque per aëra lapsae sedibus optatis geminae super arbore sidunt, discolor unde auri per ramos aura refulsit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 8:10)
Occupat Aeneas aditum custode sepulto, evaditque celer ripam inremeabilis undae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:4)
Tum vero ad vocem celeres, qua bucina signum dira dedit, raptis concurrunt undique telis indomiti agricolae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 22:3)
Illa vel intactae segetis per summa volaret gramina nec teneras cursu laesisset aristas, vel mare per medium fluctu suspensa tumenti ferret iter celeris nec tingueret aequore plantas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 39:2)
Quae Laomedontius heros cuncta videns magno curarum fluctuat aestu, atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION