라틴어 문장 검색

omnium principum Graeciae praeter Aristaenum eadem sententia erat, cum causa belli non alia esset, inde potissimum ordiendum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 296:1)
nam quid minus conveniret quam eos qui pro libertate Graeciae adversus Philippum gereremus bellum cum tyranno instituere amicitiam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 376:1)
nobis vero, etiam si Argos nec cepisses per fraudem nec teneres, liberantibus omnem Graeciam Lacedaemon quoque vindicanda in antiquam libertatem erat atque in leges suas, quarum modo tamquam aemulus Lycurgi mentionem fecisti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 377:1)
tamen cum cetera liberavimus Graecia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 381:2)
hoc tu dicas liberantibus Graeciam?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 386:2)
numquam aliter tutam libertatem Graeciae fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 400:2)
illa tacita suberat cura, ne novus consul Graeciam provinciam sortiretur et inchoata belli victoria successori tradenda esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 408:2)
cum Philippo non ante desitum bellari quam omnibus excederet Graeciae urbibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 483:2)
id minime conveniens liberanti Graeciam videbatur, tyrannum reliquisse non suae solum patriae gravem, sed omnibus circa civitatibus metuendum, haerentem visceribus nobilissimae civitatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 552:2)
adice nunc pro portione, quot verisimile sit Graeciam totam habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 573:1)
et L. Quinctio fratri, legato et praefecto classis, scribit ut onerarias ex omni Graeciae ora eodem contraheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 577:1)
id eos facilius facturos si legatorum verba, qui ex universa Graecia et magna parte Asiae quique ab regibus venissent, audissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 638:1)
ad haec Quinctius quando quidem inquit honesta pensamus, sicut aut sola aut prima certe pensari decet principi orbis terrarum populo et tanto regi, utrum tandem videtur honestius, liberas velle omnes, quae ubique sunt, Graeciae urbes, an servas et vectigales facere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 656:1)
sicut a Philippo Graeciam liberavit, ita et ab Antiocho Asiae urbes quae Graii nominis sint, liberare in animo habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 660:1)
regem cum ceteris omnibus transire in Europam debere et in aliqua parte Graeciae copias continere neque traicientem et, quod in speciem famamque belli satis sit, paratum traicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 677:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION