라틴어 문장 검색

Memento mei, exemplum pudicitiae et virginitatis insigne, fluctusque maris tuis precibus mitiga.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 7:4)
Hinc reor dixisse et apostolum
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:5)
memento semper, quod paradisi colonum de possessione sua mulier eiecerit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:27)
"Meminit pristinae voluptatis, scit, quid amiserit, quo delectata sit:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:60)
Verum quid ago medens dolori, quem iam reor et tempore et ratione sedatum, ac non potius replico tibi vicinas regum miserias et nostri temporis calamitates, ut non tam plangendus sit, qui hac luce caruerit, quam congratulandum ei, quod de tantis malis evaserit?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:1)
Memento vos parentes virginis et magis eam exemplis docere posse quam voce.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:7)
virgo et monachus sic in quadragesima suos emittant equos, ut sibi meminerint semper esse currendum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:12)
"sin autem contemptus, quod et magis reor, ego verba perdiderim, tu itineris longitudinem."
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 1:31)
venerabatur matrem, cuius erat ipse pater, colebat nutricium, quem nutrierat, gestatumque se meminerat alterius utero, alterius brachiis.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:11)
Annis igitur plurimis sic suam transegit aetatem, ut ante se vetulam cerneret, quam adulescentulam fuisse meminisset, laudans illud Platonicum, qui philosophiam meditationem mortis esse dixisset.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:1)
"Memento semper diem mortis et numquam peccabis,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:9)
Sic induta est vestibus, ut meminisset sepulchri, offerens hostiam rationabilem, vivam, placentem Deo.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 6:13)
sed tener et niveus mollique siligine fictus servatur domino, dextram cohibere memento, salva sit artoptae reverentia, finge tamen te inprobulum, superest illic qui ponere cogat:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V37)
illius occursus etiam vitare memento, in cuius manibus ceu pinguia sucina tritas cernis ephemeridas, quae nullum consulit et iam consulitur, quae castra viro patriamque petente non ibit pariter numeris revocata Thrasylli.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI282)
"neglegit atque alium bipedem sibi quaerit asellum, haec soli commissa tibi celare memento et tacitus nostras intra te fige querellas."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX47)

SEARCH

MENU NAVIGATION