라틴어 문장 검색

Non enim possumus ob honores reuerentia dignos iudicare quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:9)
At si quem sapientia praeditum uideres, num posses eum uel reuerentia uel ea qua est praeditus sapientia non dignum putare?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:10)
Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:10)
Quid dignum stolidis mentibus imprecer?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVI 19:1)
— Quod uero huius modi sit spernendumne esse censes an contra rerum omnium ueneratione dignissimum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:14)
Considera uero, ne quod nihilo indigere, quod potentissimum, quod honore dignissimum esse concessum est, egere claritudine, quam sibi praestare non possit, atque ob id aliqua ex parte uideatur abiectius.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:19)
sed hunc esse rerum omnium praecellentissimum dignissime confitemur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:15)
— Nihil, inquam, nec reapse uerius nec ratiocinatione firmius nec deo dignius concludi potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 3:8)
quod solum quanta dignum sit ammiratione profecto consideras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:4)
— Omnem, inquit, improbum num supplicio dignum negas?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:11)
— Qui igitur supplicio digni sunt miseros esse non dubitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:15)
Nam si uti corporum languor ita uitiositas quidam est quasi morbus animorum, cum aegros corpore minime dignos odio sed potius miseratione iudicemus, multo magis non insequendi sed miserandi sunt quorum mentes omni languore atrocior urguet improbitas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:8)
Atqui in hoc hominum iudicia depugnant et quos alii praemio alii supplicio dignos arbitrantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:6)
recta quidem, inquam, exhortatio tuaque prorsus auctoritate dignissima, sed quod tu dudum de prouidentia quaestionem pluribus aliis implicitam esse dixisti re experior.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 1:3)
Itaque si digna rebus nomina uelimus imponere, Platonem sequentes deum quidem aeternum, mundum uero dicamus esse perpetuum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION