라틴어 문장 검색

non se nuntiis neque epistulis, sed manu et armis imperatori suo militare;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 53장9)
notabili constantia centurio Iulius Agrestis post multos sermones, quibus Vitellium ad virtutem frustra accendebat, perpulit ut ad viris hostium spectandas quaeque apud Cremonam acta forent ipse mitteretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 54장8)
nam cum transgredi Appenninum integro exercitus sui robore et fessos hieme atque inopia hostis adgredi in aperto foret, dum dispergit viris, acerrimum militem et usque in extrema obstina- tum trucidandum capiendumque tradidit, peritissimis centurionum dissentientibus et, si consulerentur, vera dicturis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장5)
Sed classem Misenensem (tantum civilibus discordiis etiam singulorum audacia valet) Claudius Faventinus centurio per ignominiam a Galba dimissus ad defectionem traxit, fictis Vespasiani epistulis pretium proditionis ostentans.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 57장1)
crebra transfugia tribunorum centurionumque;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장8)
pauci militarium virorum, inter quos maxime insignes Cornelius Martialis, Aemilius Pacensis, Casperius Niger, Didius Scaeva, pugnam ausi obtruncantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장7)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)
iussu Muciani custodia militari cinctus, ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad quadragensimum ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extinguitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장9)
tradi se praefectis centurionibusque:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장8)
ad postremum gubernatores centurionesque, nisi eadem volentis, trucidant, donec universa quattuor et viginti navium classis transfugeret aut caperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 16장10)
nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romanorum viguerit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장15)
Hordeonius adhibitis tribunis centurionibusque consultavit num obsequium abnuentis vi coerceret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장5)
Vbi sedato impetu metus rediit, centuriones cum epistulis ad civitates Galliarum misere, auxilia ac stipendia oraturos:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장1)
Inter quae militaris seditio prope exarsit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION