라틴어 문장 검색

quinque et triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque clarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장2)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
paucis scuta militaria, plures raptis quod cuique obvium telis signum pugnae exposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 80장3)
iussu Muciani custodia militari cinctus, ne in ipsa urbe conspectior mors foret, ad quadragensimum ab urbe lapidem Appia via fuso per venas sanguine extinguitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 11장9)
manentibus honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장5)
nunc easdem omnium partis, addito si quid militaris disciplinae in castris Romanorum viguerit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장15)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)
illi veteres militiae in cuneos congregantur, densi undique et frontem tergaque ac latus tuti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장8)
auxilia e Gallia, quis nec amor neque odium in partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis statim a Vitellio desciscunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장4)
vos autem Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia tributa, virgas, securis et dominorum ingenia?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장6)
Inter quae militaris seditio prope exarsit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장1)
praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano congregati;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장2)
spernunt oblatos agros, militiam et stipendia orant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장16)
Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장1)
ne tum quidem Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION