라틴어 문장 검색

utrum ergo aetate pueros, an ut ministros et familiares solemus communiter pueros vocare?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 142)
idem Varro spargendarum nucum hanc dicit esse rationem, ut Iovis omine matrimonium celebretur, ut nupta matrona sit, sicut Iuno:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 297)
Ennius "matronae moeros complent spectare faventes". nonnumquam favere et pro 'tacere' ponitur, ut idem Ennius "ore fa- ventes" et Vergilius in quinto "ore favete omnes". oleaeque minerva inuentrix eo tempore, quo adversum Neptunum de nomine civitatis contendit, quod iam supra dictum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 185)
unde etiam fingitur minister deorum, quod eorum obtemperat potestati.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3356)
"matronae moeros com- plent spectare faventes", id est volentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2306)
"Testis Mater Idaea, quae adventu suo et probavit matronae castitatem et urbem metu hostili liberavit;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 7장 1:4)
"Eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et verum deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios, dei sedem tueri eiusque venerationi novit adsistere, ut et nutu ipso et vultu domini territi contremescant."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:23)
"De ipsis etiam illa, quae paulo ante tibi dicta sunt, ut Iuppiter ludos repeteret ex somnio, ut cum equis Castores viderentur, ut cingulum matronae navicula sequeretur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:6)
"Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt, deo indiciis opus non est:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 33장 1:5)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic voluptatem in virtutum concilium adducere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 16:1)
ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest coniectura consequentium non multum a divinatione differens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad humanam societatem iustitiae fida custodia, inest in perpetiendis laboribus adeundisque periculis firma et stabilis doloris mortisque contemptio - ergo haec in animis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum virtutum, sed ministri etiam videbuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 146:1)
quae molitio quae ferramenta qui vectes quae machinae qui ministri tanti muneris fuerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 19:2)
Pronoea vero si vestra est Lucili eadem, requiro quae paulo ante, ministros machinas omnem totius operis dissignationem atque apparatum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 20:4)
quae quia partus matronarum tueatur a nascentibus Natio nominata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION