라틴어 문장 검색

Licet etiam miscere aequis portionibus Hammoniacum, galbanum, propolim, uiscum, pondusque adicere myrrae dimidio minus quam in prioribus singulis erit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:1)
idque quo celerius fiat, imponenda est farina hordeacia ex aqua cocta * * * recte miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 31:4)
quae et per se et mixta idonea sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:5)
Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:5)
Super alterum et eadem medicamenta, et farina ex mulso cocta, sic ut ei dimidium resinae terebenthinae misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 50:1)
Tollitur etiam, si quis eum circumpurgat, deinde inponit resinam, cui miscuit pulueris paulum, quem ex lapide molari contrito fecit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 55:1)
Praeter haec is, qui iam robustus est, si pusulae minutae sunt, desudare in balneo debet, simulque super eas nitrum inspergere oleoque uinum miscere et sic ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 59:5)
Vlcera ex pusulis facta tollit spuma argenti cum semine feni Graeci mixta, sic ut his inuicem rosa atque intubi sucus adiciatur, donec mellis crassitudo ei fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:2)
Proprie ad eas pusulas, quae infantes male habent, lapidis, quem pyriten uocant, P. #1114 VIII cum quinquaginta amaris nucibus miscetur, adiciunturque olei cyathi tres.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 60:3)
Crocum quoque, Lycium, aerugo, murra, cinis aequis portionibus recte miscentur, et ex passo cocuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:7)
Ac si nihil aliud est, amurca ad tertiam partem decocta uel sulpur pici liquidae mixtum, sicut in pecoribus proposui, hominibus quoque scabie laborantibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 63:9)
Super id uero, quod curationem recipit, inponenda lenticula mixta cum sulpure et ture, sic ut ea contrita ex aceto sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 71:6)
murti aridae contritae acetabulum miscent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 72:6)
Adicit autem uim quandam ad continendum ladanum cum oleo mixtum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 1장 1:4)
Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae ualetudinis metus non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION