라틴어 문장 검색

Quid huc seniles fessa moliris gradus, o fida nutrix, turbidam frontem gerens et maesta vultu?
(세네카, 파이드라 6:1)
scio quo ferantur, quanta moliri parent,
(세네카, Phoenissae 308:1)
rumpe fatorum moras, molire terras, Hector:
(세네카, Troades 702:2)
si autem eos occultavero, culpa patefiet.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:22)
Avienus, si quid poterat, in filiis generis fratribus provehendis moliebatur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:4)
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum silentii huius necessitatem par apud vos metus interpretetur, hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti mutuo minime fruimur aspectu, neque umquam patriae sollicitis offerris obtutibus, nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni vos loricae, nos propugnacula tegunt, ubi ipse in hoc solum captivus adducens, ut pharetras sagittis vacuare, lacrimis oculos implere cogaris, nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota quam iacula.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 1:1)
At tu, quem longe primum stupet Itala virtus Graiaque, cui geminae florent vatumque ducumque certatim laurus - olim dolet altera vinci - , da veniam ac trepidum patere hoc sudare parumper pulvere, te longo necdum fidente paratu molimur magnusque tibi praeludit Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권6)
vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem litore virgineo Thetis occultavit Achillen, nec circum saevi fugientem moenia Phoebi Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, consolatio ad Flavium Ursum de amissione pueri delicati15)
Iamque alio moliris iter nec deside passu ire paras;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii18)
temptantem et vivos molitum in Tartara gressus detulit infernae vates longaeva Dianae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum101)
tanta mihi feritas, tanta est insania luctus, hoc quoque cum nitor ter dena luce peracta adclinis tumulo et planctus in carmina verto discordesque modos et singultantia verba molior:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum14)
"an quoniam prior haec ad limina forte molitus gressus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권153)
tunc rex longaevus Acasten - natarum haec altrix eadem et fidissima custos lecta sacrum iustae Veneri occultare pudorem - imperat acciri tacitaque immurmurat aure.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권185)
"quos, callide, motus quamve fugam moliris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권122)
"unde, viri, quidve occultata in armis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권215)

SEARCH

MENU NAVIGATION