라틴어 문장 검색

ibi tempora tuto traxerunt dilata moras;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:197)
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos elusae dominae pergunt ad limina Romae, si minus adnuerit precibus, vel cogere certae cunctantem votoque moras auferre paratae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:101)
"sperabam nullas trabeis Gildone perempto nasci posse moras.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:119)
quae iam causa morae?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:134)
mansura verendus scribit iura senex, numeros qui dividit astris et cursus stabilesque moras, quibus omnia vivunt ac pereunt fixis cum legibus.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:221)
Quicquid vero dabitur occasionis, ruri moretur, quae non sit mora segnis nec umbratilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 1:3)
nam quidquid morae est, in exploratione surculi absumitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 9장 5:4)
sin autem serius, pro morae tempore aestimabis distantiam loci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 8:6)
atque ipse adire municipia obscuro diei, neque propalam aspici neque diutius isdem locis, sed quia veritas visu et mora, falsa festinatione et incertis valescunt, relinquebat famam aut praeveniebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장7)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illyricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et subdola mora scelerum probationes subverteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 7장1)
paulum morae attulere ferrati, restantibus lamminis adversum pila et gladios;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장7)
Ceterum plena Caesarum domus, iuvenis filius, nepotes adulti moram cupitis adferebant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장1)
quin potius ministrum veneni excruciaret, auctorem exquireret, insita denique etiam in extraneos cunctatione et mora adversum unicum et nullius ante flagitii compertum uteretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장3)
precante reo brevem moram, dum accusator consulatu abiret, adversatus est Caesar:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 19장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION