라틴어 문장 검색

omne igitur animal confitendum est esse mortale.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 32:6)
ergo hi dei sunt habendi mortalibus nati matribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 45:3)
Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 87:5)
ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:3)
multo enim et firmior est et constantior, ut fortuna non numquam tamquam ipsa mortalis cum immortali natura pugnare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 154:2)
quam opinionem nemo umquam mortalis adsequi potuit sine eximia virtutis gloria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 27:2)
Sed profecto tanta fuit in eo vis ingenii atque virtutis, ut id de Romulo Proculo Iulio, homini agresti, crederetur, quod multis iam ante saeculis nullo alio de mortali homines credidissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 31:3)
Infra autem iam nihil est nisi mortale et caducum praeter animos munere deorum hominum generi datos, supra lunam sunt aeterna omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 4 2:11)
Tu vero enitere et sic habeto, non esse te mortalem, sed corpus hoc;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:3)
et ut mundum ex quadam parte mortalem ipse deus aeternus, sic fragile corpus animus sempiternus movet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 8 2:6)
Sic mihi persuasi, sic sentio, cum tanta celeritas animorum sit, tanta memoria praeteritorum futurorumque prudentia, tot artes, tantae scientiae, tot inventa, non posse naturam, quae res eas contineat, esse mortalem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:4)
mihi quidem numquam persuaderi potuit animos dum in corporibus essent mortalibus vivere, cum excessissent ex eis emori;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 102:2)
Magnifica quaedam res et salutaris, si modo est ulla, quaque proxime ad deorum vim natura mortalis possit accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 2:2)
Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum, inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:1)
Praeterea cum fato omnia fiant, id quod alio loco ostendetur, si quis mortalis possit esse, qui conligationem causarum omnium perspiciat animo, nihil eum profecto fallat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 183:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION