라틴어 문장 검색

Omnia scelera etiam ante effectum operis, quantum culpae satis est, perfecta sunt.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 39:6)
Iam vero si effectus eius damnaque intueri velis, nulla pestis humano generi pluris stetit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 10:1)
nec ulla dura videtur curatio, cuius salutaris effectus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 34:6)
Si infirmior est, sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio nec desiderat inbecillioris auxi- lium.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 48:4)
Nec mirum est, cum maximos ferarum greges linea pinnis distincta contineat et in insidias agat, ab ipso effectu dicta formido ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 61:1)
Innumerabiles deinceps proprietates sunt sed unus effectus vitii, sibi displicere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 26:1)
Id est, ne aut labor irritus sit sine effectu aut effectus labore indignus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 110:2)
Studiorum salutarium etiam citra effectum laudanda tractatio est.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 99:5)
Adulterium uocas quo effectum est ne quis timeat adulterium?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Tyrannicida adulter tyranni.42)
Effectum est ut nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.6)
Similiter verba Sindabaris laudari non possunt, donec | eorum videatur effectus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:13)
Iuvenis | autem ille magno captus amore languidus effectus est.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:2)
at quo sis humilis magis et subiectus amori, hoc magis effectu saepe fruare bono.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1014)
et tibi ad effectum vires det Caesar, et omni tempore tam faciles insinuentur opes;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 919)
qualescumque mihi semper mansere fideles, semper et effectus promeruere bonos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 236)

SEARCH

MENU NAVIGATION