라틴어 문장 검색

haudquaquam pari tum animo Antiochus intra portas loci eius castris positis munitionibus insuper saltum impediebat et, cum duplici vallo fossaque et muro etiam, qua res postulabat, ex multa copia passim iacentium lapidum permunisset omnia,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 194:1)
munitiones et locis opportunioribus tunc fuerunt et validiores impositae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 209:2)
levis armaturae partem ante vallum in primo locavit, tum Macedonum robur, quos sarisophorus appellabant, velut firmamentum circa ipsas munitiones constituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 224:2)
defensor nemo aderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 293:3)
ego apud consulem deprecator defensorque vobis adero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 400:2)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
ipse ab ea parte, qua duae turres quodque inter eas muri fuerat corruerat, duo milia militum delectorum admovit, ut eodem tempore, quo ipse transcendere ruinas conaretur, concursu adversus se oppidanorum facto, scalis vacua defensoribus moenia capi parte aliqua possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 697:1)
placebat quibusdam et maxime minoribus natu per Elpei ripam munitionesque vim facere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 436:2)
cum pluribus experti erant et probaverant integram et solidam naturam iocinerum ex aqua et pabulo, ibi constituebant munitiones;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장34)
Cum ergo his rationibus [erit] salubritatis [moenium conlocandorum explicatio] regiones[que] electae fuerint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum munitiones aut opportunitates fluminum seu per portus marinae subvectionis habuerit ad moenia comportationes expeditas, tunc turrium murorumque fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur, si queat inveniri, ad solidum et in solido, quantum ex amplitudine operis pro ratione videatur, crassitudine ampliore quam parietum, qui supra terram sunt futuri, et ea impleantur quam solidissima structura.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장1)
item munitiones muri turriumque aggeribus coniunctae maxime sunt tutiores, quod neque arietes neque suffossiones neque machinae ceterae eis valent nocere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장15)
divus Caesar cum exercitum habuisset circa Alpes imperavissetque municipiis praestare commeatus, ibique esset castellum munitum, quod vocaretur Larignum, tunc, qui in eo fuerunt, naturali munitione confisi noluerunt imperio parere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장53)
tunc vero cum animadversum est alia eos tela praeter sudes non habere neque posse longius a muro propter pondus iaculari, imperatum est fasciculos ex virgis alligatos et faces ardentes ad eam munitionem accedentes mittere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장56)
Etiam cum agger ad murum contra eos compararetur et arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 16장47)

SEARCH

MENU NAVIGATION