라틴어 문장 검색

Si praecordia dolent, aut inflatio gravis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장6)
Quibus feminis menstrua non proveniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, vel quaelibet alia pars morbo infestetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장20)
quorum si nihil evenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장57)
nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuvenioribus tamen:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장84)
si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius solventur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 7장103)
Sed ut aliquando etiam primo die sanguinem mittere necesse est, sic numquam utile post diem quartum est, cum iam spatio ipsa materia et exhausta est et corpus conrupit, ut detractio inbecillum id facere possit, non possit integrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장39)
Quod si in pure quoque aquaque, quae inter cutem est, ita respondet, quanto magis necesse est in sanguine respondeat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 10장45)
pertinetque ad rem omnium proprietates nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exsequentibus nobis morborum curationes (III, IV) liceat species rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde singulas eas nominare.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장3)
ex quo plura eorum genera esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장4)
5, 2, 3) exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 2장4)
ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est visurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장50)
At si continuatur febris neque levior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장17)
Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장6)
Nisi si necesse est ad vinum festinare non oportet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장15)
Si iecur aut lienem adfectum esse manifestum est, ficum pinguem contusam adiecto melle superonere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장75)

SEARCH

MENU NAVIGATION