라틴어 문장 검색

Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장1)
idque scire non pecuniae, non orbitati, non officii alicuius administrationi, sed sibi ipsi dari?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 6장 2:2)
me vero "dulces," ut Virgilius ait, "Musae," remotum a sollicitudinibus et curis et necessitate cotidie aliquid contra animum faciendi, in illa sacra illosque fontis ferant;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 5:1)
ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam necessitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 8:1)
mos est civitatibus ultro ac viritim conferre principibus vel armentorum vel frugum, quod pro honore acceptum etiam necessitatibus subvenit.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 15장 2:1)
ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae inprimis dignitatis administratione ac spe consulatus, cui destinarat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 9장 1:2)
officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam damnare cum peccassent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 3:4)
ita honoris aemulatio pro necessitate erat.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:3)
'Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis toti Britanniae fore:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 1:1)
supremae clarorum virorum necessitates fortiter toleratae et laudatis antiquorum mortibus pares exitus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 3장4)
nunc eo necessitatis iam pridem ventum est ut nec mea senectus conferre plus populo Romano possit quam bonum successorem, nec tua plus iuventa quam bonum principem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 16장2)
per ceteros maestitia ac silentium, tamquam usurpatam etiam in pace donativi necessitatem bello perdidissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장8)
eo infensior populus, addita ad vetus Tigellini odium recenti Titi Vinii invidia, concurrere ex tota urbe in Palatium ac fora et, ubi plurima vulgi licentia, in circum ac theatra effusi seditiosis vocibus strepere, donec Tigellinus accepto apud Sinuessanas aquas supremae necessitatis nuntio inter stupra concubinarum et oscula et deformis moras sectis novacula faucibus infamem vitam foedavit etiam exitu sero et inhonesto.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 72장7)
metu ac necessitate huc illuc mutabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 76장6)
inter quae necessitate praesentium rerum et instantibus curis excusata ne tum quidem immemor amorum statuas Poppaeae per senatus consultum reposuit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 78장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION