라틴어 문장 검색

Ita se efferen tes iniquo loco sui potestatem faciebant, ut magno tamen periculo accessus eorum haberetur.
(카이사르, 히스파니아 전기 30:9)
Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:12)
Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 7:1)
Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo versatus est;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 21:1)
quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 23:3)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:5)
Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 38:1)
Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 39:1)
Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 42:8)
Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 44:5)
Sequuntur hunc suae naves non nullae, quas casus ab illo periculo vindicarat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 46:13)
Ita magna etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris adiungebatur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 49:5)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
quos cognoscit non sua sed Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum per eos Caesari provincia restitueretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 57:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION