라틴어 문장 검색

sint naturae inquisitae quatuor naturae illae, quas Contubernales vult esse Telesius, et tanquam ex eadem camera; viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 368:2)
Similiter sint naturae inquisitae Natura Corporea et Actio Naturalis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 369:1)
Sit itaque natura inquisita Actio et Motus Spiritus qui includitur in corporibus tangibilibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:1)
Sit itaque natura inquisita Expansio sive Coitio Materiae in corporibus respective: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 390:1)
Similiter sit natura inquisita Calor aut Frigus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 393:1)
Similiter sit natura inquisita Mistura Corporum: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:1)
si quis de vegetatione plantarum inquirat, ei inspiciendum est ab ipsa satione seminis alicujus (id quod per extractionem, quasi singulis diebus, seminum quae per biduum, triduum, quatriduum, et sic deinceps, in terra manserunt, eorumque diligentem intuitum, facile fieri potest), quomodo et quando semen intumescere et turgere incipiat et veluti spiritu impleri;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:9)
Nam circa animalia perfecta et terrestria, per exectiones foetuum ex utero, minus humanum esset ista inquirere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 402:16)
id quod nos fecimus in inquirendis aperturis liquorum per ignem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 403:2)
si inquiratur de Mistura Spirituum, qui sunt corpora non-visibilia, videtur esse cognatio quaedam inter corpora et fomites sive alimenta sua.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:5)
Similiter si non de perfectioribus misturis spiritalium, sed de compositione tantum inquiratur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:1)
Atque repraesentatio praedicta in hoc subjecto non mala est, si illud primo diligenter inquisitum fuerit, utrum possit esse talis heterogenia inter spiritalia qualis invenitur inter liquida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 407:9)
quae ut in singulis naturis inquisitis teneantur et notentur plurimum interest practicae, non solum ad hoc, ut non fallat, sed etiam ut magis sit aucta et potens.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 416:4)
Inquirendum enim est inter mensuras istas motuum, quantam compressionem aut extensionem corpora (pro natura ipsorum) facile et libenter patiantur, et ad quem terminum reluctari incipiant, adeo ut ad extremum Non Ultra ferant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 422:4)
Qualem autem patiatur, tali experimento inquisivimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 425:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION