라틴어 문장 검색

atina potens civitas haec est iuxta Pomptinas paludes, dicta Atina a morbis, qui Graece ἄται dicuntur, quos paludis vicinitas creat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6301)
Iuncta palus huic est, densis obsessa salictis, quam restagnantis fecit maris unda paludem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 44:7)
mox Caecina inter Hostiliam, vicum Veronensium, et paludes Tartari fluminis castra permuniit, tutus loco, cum terga flumine, latera obiectu paludis tegerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장3)
ideo autem 'tis' et 'ris' diximus, quia palus, licet paludis longa sit 'lu', brevis tamen non numquam invenitur, quia in 'dis' exit genetivus, ut Horatius sterilisque diu palus aptaque remis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 695)
alii sunt, qui Maeotiam paludem in id cadere putent et argumentum adferant aquam, quod dulcior sit quam cetera maria, infuso paludis humore mitescere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 23:4)
Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 15장4)
bene ergo poeta adicit hortatum fuisse Nilum ut interitus fugeret, ideo 'tota veste vocantem caeruleum in gremium'. latebrosaque flumina quia Nili origo nescitur, licet Plinius dicat haud longe ab Aethiopia Maurorum, post maiorem Atlantem, lacum esse, ex quo Nilus erumpit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7134)
arx Phacus in ipsa palude, qua proxima urbi est, velut insula eminet, aggeri operis ingentis imposita, qui et murum sustineat et umore circumfusae paludis nihil laedatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 577:1)
exemplar autem huius rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum Altinum, Ravennam, Aquileiam, aliaque quae in eiusmodi locis municipia sunt proxima paludibus, quod his rationibus habent incredibilem salubritatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장44)
nam quodam tempore cum Nilus plus aequo excrevisset et diu permansisset in campis, ex aqua fluminis et calore provinciae diversa et plurima in limo animalia sunt creata, quae, recedente in alveos suos Nilo, et integra et quae semiplena fuerant, putrefacta sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4782)

SEARCH

MENU NAVIGATION