라틴어 문장 검색

Non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 70장6)
nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 14장3)
Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장1)
Neque interesse, an nunc iam pleraque explorata sint . . . si a consilio tamen coeperunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium40)
Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium71)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium131)
At aestas non quidem vacat plerisque his morbis sed adicit febres vel continuas vel ardentes vel tertianas, vomitus, alvi deiectiones, auricularum dolores, ulcera oris, cancros et in ceteris quidem partibus, sed maxime obscenis, et quicquid sudore hominem resolvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 1장22)
. . . Ex quibus cum pleraque per se proveniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장65)
Id genus plerique medici ἩΜΙΤΡΙΤΑΙ͂ΟΝ appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 3장12)
Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장27)
qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장35)
In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quattuor cyathos sorbitionis etiamnum manente febre dant, deinde ea bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et levi.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 11장8)
Quod, quamvis pleraque praecepta eius viri secutus est Asclepiades, recte tamen praeteriit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 14장3)
sub hoc enim plerique sanescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 18장61)
pleraque similia sunt, quae si desunt, satis utilis est quilibet ex via pulvis iniectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION