라틴어 문장 검색

idcirco ceteros vincitis, quod vos filii transierunt, igitur dona venia litteras primas, quas ut necdum mittere desidia fuerat, ita vereor ne sit misisse garrulitas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Simplicio suo salutem 2:4)
Quamquam te tua tenet Gratianopolis, comperi tamen hospitum veterum fido relatu quod meas nugas sive confectas opere prosario seu poetarum stilo cantilenosas plus voluminum lectione dignere repositorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:1)
si tantum amore nostro teneris, ut scribere has nugas non erubescas, occule auctorem, de tua rectius parte securus, namque in foro tali sive Athenaeo plus charta vestra quam nostra scriptura laudabitur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Evodio suo salutem 5:11)
et nunc ipse sic multis contra fidem diebus otiabundus ais tibi si quas postea luserim metro nugas mitti oportere, annuo iniunctis, quia dignus es, ut talia legas;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 3:1)
nec erat idcirco non distincta narratio, quia laetitia permixta, inter haec otio diu 2 marcidis aliquid agere visum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Eriphio suo salutem 5:5)
tales enim nugas in imo scrinii fundo muribus perforatas post annos circiter viginti profero in lucem, quales pari tempore absentans, cum domum rediit, Ulixes invenire potuisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 6:2)
Idcirco et oscula propinquis offerre etiam necessitas erat, ut spiritu iudicarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 6장 5:1)
Hoc igitur exigere debetis, uti probemus non esse illos deos, et idcirco non colendos, quia tunc demum coli debuissent, si dei fuissent.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 10장 2:1)
Hunc ex deo prolatum didicimus et prolatione generatum et idcirco filium dei et deum dictum ex unitate substantiae.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 11:2)
Et idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui spectat omnia.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 20장 2:5)
Cum uero ultra modum appetitus gulae in sumendis alimentis rapitur, atque idcirco umorum receptacula grauantur, habet exinde animus aliquem reatum, non tamen usque ad prohibitionem percipiendi sancti mysterii uel missarum sollemnia celebrandi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 9:24)
Quod in Anglorum gente factum cognouimus, cui uestra gloria idcirco est praeposita, ut per bona, quae uobis concessa sunt, etiam subiectae uobis genti superna beneficia praestarentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 1:3)
quia idcirco haec signa de fine saeculi praemittuntur, ut de animabus nostris debeamus esse solliciti, de mortis hora suspecti, et uenturo Iudici in bonis actibus inueniamur esse praeparati.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXII. 2:6)
SUCCESSIT Augustino in episcopatum Laurentius, quem ipse idcirco adhuc uiuens ordinauerat, ne, se defuncto, status ecclesiae tam rudis uel ad horam pastore destitutus uacillare inciperet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.2)
sed quia Petrus in memoriam dominicae passionis ita adtonsus est, idcirco et nos, qui per eandem passionem saluari desideramus, ipsius passionis signum cum illo in uertice, summa uidelicet corporis nostri parte gestamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 9:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION