라틴어 문장 검색

ut dicerent sacerdotibus domus Domini exercituum et prophetis loquentes: " Numquid flendum est mihi in quinto mense vel ieiunandum, sicut iam feci multis annis? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장3)
" Loquere ad omnem populum terrae et ad sacerdotes dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et septimo mense per hos septuaginta annos, numquid revera ieiunastis mihi?
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장5)
Et cum comedistis et bibistis, numquid non vobis comedistis et vobismetipsis bibistis?
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장6)
Numquid non sunt verba, quae locutus est Dominus in manu prophetarum priorum, cum adhuc Ierusalem habitaretur et esset opulenta, ipsa et urbes in circuitu eius, et Nageb habitaretur simul cum Sephela? ".
(불가타 성경, 즈카르야서, 7장7)
Haec dicit Dominus exercituum: Si videbitur difficile in oculis reliquiarum populi huius in diebus illis, numquid etiam in oculis meis difficile erit?, dicit Dominus exercituum.
(불가타 성경, 즈카르야서, 8장6)
Et dicitis: "Quantus labor!", et despicitis illam, dicit Dominus exercituum. Et infertis de rapinis claudum et languidum et infertis sicut munus. Numquid suscipiam illud de manu vestra?, dicit Dominus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장13)
Maledictus dolosus, qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino. Quia Rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.
(불가타 성경, 말라키서, 1장14)
Numquid homo potest defraudare Deum? Sed vos defraudatis me. Et dicitis: "In quo defraudavimus te?". In decimis et in primitiis.
(불가타 성경, 말라키서, 3장8)
Et ait: " Numquid inveniemus aliquem virum talem? Et nunc faciemus eum amicum et socium nostrum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장16)
At hi qui intus erant, loci munimento confisi, supra modum maledicebant et sermones nefandos iactabant;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장34)
Dato enim hoc falso quod motus primus et mundus sit aeternus, numquid propter hoc erunt principia geometriae falsa, ut "a puncto ad punctum rectam lineam ducere", vel etiam "punctus est, cuius pars non est", et caetera talia, vel etiam suae conclusiones?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:3)
Numquid omnes passiones [possibiles] in magnitudine eodem modo essent demonstrabiles de suis substantiis et per easdem causas, etiam si mundus esset aeternus, sicut et si mundus esset novus?
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 8 56:5)
specularique debebimus fere triduo, numquid universae se profundant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 4:2)
Qui ut tandem advertit oculos, Bubacen spadonem inter proximos currum sequentem percontari iubet, numquid ipsi velit dicere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 4:1)
Credis me potuisse meae maledicere vitae, ambobus mihi quae carior est oculis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1041)

SEARCH

MENU NAVIGATION