라틴어 문장 검색

Tunc autem felicem esse te iudica, cum poteris in publico vivere, cum te parietes tui tegent, non abscondent, quos plerumque circumdatos nobis iudicamus non ut tutius vivamus, sed ut peccemus occultius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 3:4)
Quare, nisi quia superbissima consuetudo cenanti domino stantium servorum turbam circumdedit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 2:2)
Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 21:1)
Philosophia circumdanda est, inexpugnabilis murus, quem fortuna multis machinis lacessitum non transit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 5:1)
Vidi villam extructam lapide quadrato, murum circumdatur, silvae, turres quoque in propugnaculum villae utrimque subrectas, cisternam aedificiis ac viridibus subditam, quae sufficere in usum vel exercitus posset, balneolum angustum, tenebricosum ex consuetudine antiqua;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 4:1)
Pauper sibi videtur ac sordidus, nisi parietes magnis et pretiosis orbibus refugerunt, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis distincta sunt, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexitur, nisi vitro absconditur camera, nisi Thasius lapis, quondam rarum in aliquo spectaculum templo, piscinas nostras circumdedit, in quas multa sudatione corpora exinanita demittimus, nisi aquam argentea epitonia fuderunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 6:2)
Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco Inventum et magnos canibus circumdare saltus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 11:1)
Nam hoc quoque natura ut quandam vestem animo circumdedit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 13:2)
Munimentum humanae imbecillitatis inexpugnabile, quod qui circumdedit sibi, securus in hac Vitae obsidione perdurat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 27:3)
non insanissimum dispendiorum malum, non erubescendos amores neque luxuriantem habitum neque potatus obicis filio.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 6:5)
Senex amans, senex ebrius, circumdatus sertis et delibutus unguentis et in praeteritos annos se retro agens et ualidius in uoluptatibus quam iuuenis exultans, nonne portentum est?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 4:8)
scilicet minime hoc patri obici solere;
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:4)
Sic ebrietatem patri obicis ebrius, sic petulantiam iniuriae damnatus.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:14)
An in bello ciuili acta obici non possint.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 9:9)
Si potest quod ciuili bello actum est obici, an hoc obici debeat.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 9:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION