라틴어 문장 검색

ad Cuballum, Gallograeciae castellum, castra habentibus Romanis apparuere cum magno tumultu hostium equites, nec turbarunt tantum Romanas stationes repente invecti sed quosdam etiam occiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 227:1)
obruti deinde omni genere telorum cum, quo plures atque densiores erant, eo minus vani quicquam intercideret teli, intra vallum momento temporis compelluntur stationibus tantum firmis ad ipsos aditus portarum relictis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 279:3)
in eos qui portas stationibus suis clauserant, legionum antesignani pila coniecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 280:2)
hunc nuntium primis tenebris extra stationes centurio educit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 300:2)
pabulatores lignatoresque Romani in eam partem in qua colloquium futurum erat ducti sunt, tutius id futurum tribunis ratis, quia consulis praesidium et ipsum pro statione habituri erant hosti oppositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 314:1)
suam tamen alteram stationem propius castra sescentorum equitum posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 315:1)
magnaque pars oppressa foret ni statio pabulatorum, sescenti equites, occurrissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:3)
duabus tamen maxime resistebant rebus, una, interiorem semper iuxta validum pro diruto novum obstruentes murum, altera, eruptionibus subitis nunc in opera hostium nunc in stationes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 354:2)
hae fundae Samaeos cohibuerunt, ne tam crebro neve tam audacter erumperent, adeo ut precarentur ex muris Achaeos ut parumper abscederent et se cum Romanis stationibus pugnantes quiete spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 361:1)
Telmessum eadem expeditione territis subito adventu classis oppidanis recipit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 471:2)
Philippopolin urbem fuga desertam oppidanorum, qui in proxima montium iuga cum familiis receperant sese, cepit, campestresque barbaros, depopulatus agros eorum, in deditionem accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 635:1)
oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 270:1)
equites tantum in stationem egrediebantur, ut parati essent si quid ab hoste moveretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 361:2)
eos cum per aliquot dies, armaturam levem immittendo in stationes, lacessisset parvis proeliis, in dies maiora certamina serebat, ut omnes extra munitiones eliceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 571:1)
et, quo id tutius fieret, stationes ab omnibus castrorum partibus circumdatae sunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION