라틴어 문장 검색

neque Hannibal detractavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 602:2)
Capuam Hannibali Cannas fuisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 608:3)
cum haec exprobrando hosti Marcellus suorum militum animos erigeret, Hannibal multo gravioribus probris increpabat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 610:1)
Hannibal, ab Nola remisso in Bruttios Hannone cum quibus venerat copiis, ipse Apuliae hiberna petit circaque Arpos consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 624:1)
Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et, praesidio quod per hiberna ad obtinendum locum satis esset relicto, ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 625:1)
cum hi commeatus venerunt, Iliturgi oppidum ab Hasdrubale ac Magone et Hannibale Bomilcaris filio ob defectionem ad Romanos oppugnabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 658:1)
CAMPANI ad Hannibalem defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 1)
Claudius Marcellus praetor ad Nolam eruptione adversus Hannibalem ex oppido facta prospere pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 5)
Claudius Marcellus praetor Hannibalis exercitum ad Nolam proelio fudit et vicit, primusque tot cladibus fessis Romanis meliorem spem belli dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 14)
inter Philippum Macedoniae regem et Hannibalem societas iuncta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 15)
exercitus Hannibalis per hiberna ita luxuriatus est ut corporis animique viribus enervaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXIII Periocha 18)
dux ipse loco superiore capto, unde agros urbemque posset conspicere, Bruttiorum cohortem adire muros atque evocare principes Locrensium ad conloquium iussit et pollicentes amicitiam Hannibalis adhortari ad urbem tradendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 6:1)
locrensibus iussu Hannibalis data pax ut liberi suis legibus viverent, urbs pateret Poenis, portus in potestate Locrensium esset, societas eo staret ut Poenus Locrensem Locrensisque Poenum pace ac bello iuvaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 14:2)
itaque optimum visum est ad Hannibalem mitti legatos caverique ab eo ut receptus Croto Bruttiorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 20:1)
Hannibal cum praesentium consultationem esse respondisset et ad Hannonem eos reiecisset, ab Hannone nihil certi ablatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION