라틴어 문장 검색

ita vim oratoris cum exprimere subtiliter visus es, tum laudare copiosissime;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 39:3)
nam hesterno sermone unius cuiusdam operis, ut ait Caecilius, remigem aliquem aut baiulum nobis oratorem descripseras, inopem quendam humanitatis atque inurbanum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 40:2)
' 'Quia nolo,' inquit, 'omnia, quae cadunt aliquando in oratorem, quamvis exigua sint, ea sic tractare, quasi nihil possit dici sine praeceptis suis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 47:3)
'Ergo item' inquit 'illa, quae saepe diserte agenda sunt et quae ego paulo ante, cum eloquentiam laudarem, dixi oratoris esse, neque habent suum locum ullum in divisione partium neque certum praeceptorum genus et agenda sunt non minus diserte, quam quae in lite dicuntur, obiurgatio, cohortatio, consolatio, quorum nihil est, quod non summa dicendi ornamenta desideret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 50:1)
' 'Age vero,' inquit Antonius 'qualis oratoris et quanti hominis in dicendo putas esse historiam scribere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:2)
'si, ut nostri, nihil opus est oratore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 51:4)
ille autem superior leniore quodam sono est usus, et qui illum impetum oratoris non habeat, vehemens fortasse minus, sed aliquanto tamen est, ut mihi quidem videtur, dulcior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:2)
videtisne, quantum munus sit oratoris historia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 62:2)
In eodem silentio multa alia oratorum officia iacuerunt, cohortationes, praecepta, consolationes, admonita, quae tractanda sunt omnia disertissime, sed locum suum in his artibus, quae traditae sunt, habent nullum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 64:3)
Atque in hoc genere illa quoque est infinita silva, quod oratori plerique, ut etiam Crassus ostendit, duo genera ad dicendum dederunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:1)
si enim est oratoris, quaecumque res infinite posita sit, de ea posse dicere, dicendum erit ei, quanta sit solis magnitudo, quae forma terrae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 66:1)
Equidem omnia, quae pertinent ad usum civium, morem hominum, quae versantur in consuetudine vitae, in ratione rei publicae, in hac societate civili, in sensu hominis communi, in natura, in moribus, comprehendenda esse oratori puto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 68:1)
Tum Catulus 'praeclare mihi videris, Antoni, posuisse' inquit 'ante oculos, quid discere oporteret eum, qui orator esset futurus, quid, etiam si non didicisset, ex eo, quod didicisset, adsumeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:1)
in quibus vis oratoris plerumque ab imperitis exitu et victoria iudicatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 72:4)
Qua re ego tibi oratorem sic iam instituam, si potuero, ut quid efficere possit ante perspiciam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION