라틴어 문장 검색

- Oportet autem ante omnia resupinam mulierem transuerso lecto sic collocare, ut feminibus eius ipsius ilia conprimantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 1:4)
Tum conpressis in unum feminibus, illa conclaui collocanda est modicum calorem sine ullo perflatu habente.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 10:1)
Ac superiores quidem partes sic ordinatae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 23:1)
conlocandusque is loco [in] tepido;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:4)
deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:4)
si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 4:5)
siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 12:2)
et a lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:5)
ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:6)
- Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 2:1)
Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 14장 3:1)
Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 2:1)
At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 6:1)
Collocandus autem homo super id scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 20장 6:3)
Non agitur de morbis praegressis sed de iis qui oriuntur tempestatibus bene ordinatis.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).124)

SEARCH

MENU NAVIGATION