라틴어 문장 검색

nos vero ieiuniis aridi et omni continentia expressi, ab omni vitae fruge dilati, in sacco et cinere volutantes invidia caelum tundimus, deum tangimus, et cum misericordiam extorserimus, Iupiter honoratur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 40장 14:2)
Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:5)
Nam cum primi parentes nostri in paradiso deliquissent, inmortalitatem, quam acceperant, recto Dei iudicio perdiderunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 5:9)
et hortamur, ne, quorum arma conbusta sunt, apud uos eorum cineres suscitentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XIX. 1:11)
Cuncta, inquit, haec, quae cernis, aedificia puplica uel priuata, in proximo est, ut ignis absumens in cinerem conuertat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:6)
non hic mihi mater Quae legat in maestos ossa perusta sinus, Non soror, Assyrios cineri quae dedat odores Et fleat effusis ante sepulcra comis, Delia non usquam;
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 34)
"Adtigerit, labentur opes, ut volnere nostro Sanguis, ut hic ventis diripiturque cinis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 632)
illa mihi sancta est, illius dona sepulcro et madefacta meis serta feram lacrimis, illius ad tumulum fugiam supplexque sedebo et mea cum muto fata querar cinere.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 623)
sed ante omnia obsidionis bellique mala fames utrumque exercitum urgebat, Gallos pestilentia etiam, cum loco iacente inter tumulos castra habentes, tum ab incendiis torrido et vaporis pleno cineremque non pulverem modo ferente cum quid venti motum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 511:1)
fama est aram esse in vestibulo templi, cuius cinerem nullo umquam moveri vento.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 34:2)
ea cum universa occurrerent animo subiretque cogitatio, iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres reditura, priusquam signa Achradinam admoveret, praemittit Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, fuerant, ut adloquio leni pellicerent hostis ad dedendam urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 371:1)
eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 420:1)
) Optimo iure infringatur aula cineris in caput.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 4, scene 254)
Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere effossus siet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 3, scene 129)
edepol huius sermo haud cinerem quaeritat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 211)

SEARCH

MENU NAVIGATION