라틴어 문장 검색

Coram extraneo nihil facias cautum; nescis enim quid pariet.
(불가타 성경, 집회서, 8장21)
Et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim, quae concepit et peperit ei filium.
(불가타 성경, 호세아서, 1장3)
Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: " Voca nomen eius "Absque misericordia", quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis.
(불가타 성경, 호세아서, 1장6)
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
(불가타 성경, 호세아서, 1장8)
Propter hoc dabit eos usque ad tempus, in quo parturiens pariet; et reliquiae fratrum eius convertentur ad filios Israel.
(불가타 성경, 미카서, 5장2)
et captivas duxerunt mulieres et natos et pecora possederunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장32)
Et fugerunt habitatores Ierusalem propter eos, et facta est habitatio exterorum, et facta est extera semini suo; et nati eius reliquerunt eam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장38)
et dixit: " Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장7)
Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장45)
et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt, et captivas duxerunt uxores eorum et natos et sarcinas et peremerunt illic fere mille viros ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장13)
Et assumpsit eos, qui erant de Galilaea et in Arbattis, cum uxoribus et natis et omnibus, quae erant illis, et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장23)
Et congregavit Iudas universum Israel, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et sarcinas, exercitum magnum valde, ut venirent in terram Iudae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장45)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장6)
Fiebant ergo iuvenum ac seniorum caedes, mulierum et natorum exterminium virginumque et parvulorum neces.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장13)
Duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse; quas infantibus ad ubera suspensis, cum publice per civitatem circumduxissent, per muros praecipitaverunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION