라틴어 문장 검색

Postero die munitiones institutas Caesar parat perficere;
(카이사르, 내란기, 1권 83:11)
Neque enim sex legiones alia de causa missas in Hispaniam septimamque ibi conscriptam neque tot tantasque classes paratas neque submissos duces rei militaris peritos.
(카이사르, 내란기, 1권 85:14)
Omnia haec iam pridem contra se parari;
(카이사르, 내란기, 1권 85:16)
vimina materiamque comportari iubet.
(카이사르, 내란기, 2권 1:9)
Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant.
(카이사르, 내란기, 2권 14:11)
Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger.
(카이사르, 내란기, 2권 15:2)
Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:13)
Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille?
(카이사르, 내란기, 2권 32:17)
Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur.
(카이사르, 내란기, 2권 37:6)
Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.
(카이사르, 내란기, 2권 37:9)
Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant.
(카이사르, 내란기, 3권 9:8)
Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit.
(카이사르, 내란기, 3권 12:3)
Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat;
(카이사르, 내란기, 3권 28:2)
ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus.
(카이사르, 내란기, 3권 33:5)
Eo partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat.
(카이사르, 내란기, 3권 42:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION