라틴어 문장 검색

memoraretur quoque iniquas mortes parvulorum innocentum et blasphemias nomini suo illatas et indignaretur super his.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장4)
Et contendentes cum his, qui cum Timotheo et Bacchide erant, super viginti milia eorum interfecerunt et munitiones excelsas facile obtinuerunt; et plures praedas diviserunt, aequaliter seipsos participes cum debilitatis et orphanis et viduis, sed et senioribus facientes.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장30)
Iudaeos autem, quos decreverat nec sepultura quidem se dignos habiturum, sed avibus devorandos cum parvulis se feris proiecturum, omnes hos aequales Atheniensibus facturum;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장15)
Ipse vero seorsum cum senioribus cogitavit, prius quam regis exercitus invaderet Iudaeam et obtinerent civitatem, egressos res adiudicare auxilio Dei.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장13)
Razis autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis et valde bene audiens, qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장37)
Quare est etiam ex hoc ostendere seniorem geometriae vim, quod omnis motus est post quietem et natura semper statio prior est, mobilium vero astronomia, inmobilium geometria doctrina est;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:41)
Solantur maesti nunc mea fata senis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 8:1)
Praetereo — Libet enim praeterire communia — Sumptas in adulescentia negatas senibus dignitates;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:14)
Aut comitetur iter gelidi senis
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, II 11:1)
Obscuros nimium senes,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 2:1)
Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat.
(카이사르, 아프리카 전기 34:4)
Inde parvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit.
(카이사르, 아프리카 전기 37:5)
Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C.
(카이사르, 아프리카 전기 54:1)
[postea] ipse parvolum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 63:2)
Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat;
(카이사르, 아프리카 전기 87:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION