라틴어 문장 검색

In Eucharistia iam plenitudo est completa, ipsaque praecipuum obtinet locum vitalemque universi, fons exuberans amoris vitaeque inexhauribilis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 299:5)
nos holeris coma, nos siliqua feta legumine multimodo paverit innocuis epulis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum17)
pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut facibus pascimus aridis, quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita fingimus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae4)
haec olim patribus praemia contulit insignis pietas numinis unici, cuius subsidio nos quoque vescimur pascentes dapibus pectora mysticis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae32)
est quippe et illud grande virtutis genus, operire nudos, indigentes pascere, opem benignam ferre supplicantibus, unam paremquc sortis humanae vicem inter potentes atque egenos ducere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium59)
adnuit dexter Deus et secundo prosperat vultu, velut hoc salubre fidimus nobis fore, quod dicatas carpimus escas, sit bonum, supplex precor, et medellam conferat membris animumque pascat sparsus in venas cibus obsecrantum Christicolarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium14)
"post hunc et Decius iugulis bacchatus apertis insanam pavit rabiem;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2229)
ergo capax utriusque rei natura creandis se praebet populis, nec habet discernere dispar viventum meritum, quos tantum pascere iussa est.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2280)
quantos quaeque ferat fructus provincia quamque ubere fecundo large fluat orbis opimus, indicio est annona, tuae quae publica plebi, Roma, datur tantaeque manus longa otia pascit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2332)
tunc etiam innocuo vitulorum sanguine pasci, iamque iugo edomitos rictu laniare iuvencos occiso pastore truces didicere leones, nec non et querulis balatibus inritatus plenas nocte lupus studuit perrumpere caulas, omne animal diri callens sollertia furti inbuit et tortos acuit fallacia sensus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 166)
ipsam porro animam crudelia vulnera carpunt mille puerperiis, suboles dum parturit ex se contra naturam genitas, peccamina crebra scilicet et pastos materno funere natos.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1153)
hoc tamen solum vetusta subtrahunt silentia, iugibus longum catenis an capillum paverint, quo viros dolore tortor quave pompa ornaverit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.38)
"dux bonus, arbiter egregius, sanguine pascitur innocuo, corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat, gaudet et excruciare fidem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.22)
"vocem loquentis claudite raptimque lictores date, illos reorum Plutones pastos resectis carnibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.35)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)

SEARCH

MENU NAVIGATION