라틴어 문장 검색

neque enim hominum modo turba, mulierum puerorumque agminibus immixta, omnes passim compleverat vias, sed pecora quoque prae se agrestes agebant, ut relinqui subito Africam diceres.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 387:1)
mox plures simul conferti porta effusi aequaverant certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 474:1)
Numidae praecipue harundine textis storeaque pars maxima tectis passim nullo ordine, quidam, ut sine imperio occupatis locis, extra fossam etiam vallumque habitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 36:1)
nam ut primis casis iniectus ignis haesit, extemplo proxima quaeque et deinceps continua amplexus totis se passim dissipavit castris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 58:2)
In quos cum pila confertos coniecissent, nullo ferme frustra emisso, omnes retro in aciem suorum averterunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 250:1)
In conspectum ferme Africae prospero cursu evectum primo destituit ventus, dein versus in Africum turbavit ac passim naves disiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 313:1)
non confertas autem cohortes ante sua quamque signa instruebat, sed manipulos aliquantum inter se distantes, ut esset spatium qua elephanti hostium acti nihil ordines turbarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 436:1)
ceterum tanta strages hominum armorumque locum in quo steterant paulo ante auxiliares compleverat ut prope difficilior transitus esset quam per confertos hostes fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 461:1)
multi per patentem circa campum fuga sparsi tenente omnia equitatu passim interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 468:2)
palati passim vagabantur per agros nullo satis firmo relicto praesidio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 218:1)
simul et ipse, ut extenuatam mediam diductis cornibus aciem Gallorum vidit, signa inferre confertos milites et perrumpere ordines iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 228:1)
nam et Macedonas, quia nullus in propinquo sit hostium metus, vagari passim, et oppidanos, praesidio Macedonum fretos, custodiam urbis neglegere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 244:1)
caedes inde passim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 249:2)
inde dimidia parte militum ad praedandum passim per agros dimissa cum parte ipse occultus loco ad insidias opportuno consedit, ut, si ex castello ab Eleusine in praedantes suos impetus fieret, repente hostes effusos ex improviso adoriretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 288:1)
iam passim caedes ac fuga erat, necdum quisquam in castra Romana nuntius cladis pervenerat, quia refugientes in regiam stationem incidebant, et plures ab obsidentibus vias quam ab emissis ad caedem interficiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 412:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION