라틴어 문장 검색

Satis, plane satis esse credo Romanis haec omnia, etiamsi avarissimi sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 6:2)
Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 1:1)
AVARUS non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in undetricesimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 2:1)
'Avarus' enim, inquit, appellatur, qui 'avidus aeris' est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 2:2)
Nam de avaro ambigitur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 4:2)
Est enim persona, quae hoc aput Laberium dicit, divitis avari et parci, sumptum plurimum asotiamque adulescentis vivide plorantis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVII 4:1)
Audias tamen ac referri pauca quaedam quae idem ipse Seneca bene dixerit, quale est illud, quod in hominem avarum et avidum et pecuniae sitientem dixit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 13:1)
Is a nobis salutatur, rogatusque uti de sententia deque ratione istius vocabuli nos doceret, Qui in plebe, inquit, tenuissimi pauperrimique erant neque amplius quam mille quingentum aeris in censum deferebant, 'proletarii' appellati sunt, qui vero nullo aut perquam parvo aere censebantur, 'capite censi' vocabantur, extremus autem census capite censorum aeris fuit trecentis septuaginta quinque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, X 11:1)
Ex altera enim cernebat se locupletiorum fore, ex altera pauperiorem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:18)
24. "Postremo, quoniam regi certo persuasum est vos eum pauperem nolle, qui vos divites esse cupit, minime dubitat quin curae vobis futurum sit ut reditus sui, tam ex vectigalibus quam alias, conserventur et augeantur, atque insuper ut subsidia pecuniaria, si postulet occasio, alacriter conferatis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 24:1)
13. Lata est etiam illa lex charitatis plena, ut scilicet homines egeni lege agentes admitterentur in forma pauperis, hoc est, ut nihil solvant advocatis, procuratoribus, aut scribis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 13:1)
Quinetiam reperiuntur aliqui fatui avari qui gloriantur fere se liberis carere, ut habeantur tanto ditiores.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:8)
Vende omne quod habes atque elargire pauperibus, et sequere me.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:29)
[S]ic habuisse parum, quod habet, discatis auarum, Cui nichil usque satis fore constat in anteparatis:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, I. De cane et umbra prede 2:2)
Sic defraudari spes improba sueuit auari, Cui cor inardescit, quo plus sibi copia crescit, Ydropis exemplo, qui plus sitit usque bibendo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, II. De agricola, qui thesaurum inuenit 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION