라틴어 문장 검색

Exsulta satis, filia Sion; iubila, filia Ierusalem. Ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator ipse, pauper et sedens super asinum et super pullum filium asinae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장9)
illos autem velut paupertate inopes oppressosque quadam naturae suae inopia minor, quam ipsi sunt, partium summa componit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Alia partitio paris secundum perfectos, inperfectos et ultra quam perfectos 1:5)
quod cum factum est, pauperes necesse est faciant quos relinquunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:10)
O igitur angustas inopesque diuitias, quas nec habere totas pluribus licet et ad quemlibet sine ceterorum paupertate non ueniunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 1:11)
Bibit pauper et egrotus, bibit exul et ignotus, bibit puer, bibit canus, bibit presul et decanus, bibit soror, bibit frater, bibit anus, bibit mater, bibit ista, bibit ille, bibunt centum, bibunt mille.
(CARMINA BURANA 6:1)
impensi sacris Decii prorumpite bustis Torquatique truces animosaque pauperis umbra Fabricii tuque o, qui forte inferna piorum iugera et Elysias scindis, Serrane, novales.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:276)
an fortasse toros eunuchi pauperis odit et te nunc inopem dives amare negat?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:28)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
utinam remeare liceret ad veteres fines et moenia pauperis Anci.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:66)
Paupertas me saeva domat dirusque Cupido:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De paupere amante1)
Esuriens pauper telis incendor amoris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De eodem1)
scilicet insignis de paupere vate triumphus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum45)
neuter enim quaestor, pauper uterque fuit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem8)
discitur hinc quantum paupertas sobria possit:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:255)
sub tua purpurei venient vestigia reges deposito luxu turba cum paupere mixti (omnia mors aequat);
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:166)

SEARCH

MENU NAVIGATION