라틴어 문장 검색

Illi ad surgentem conversi lumina solem dant fruges manibus salsas et tempora ferro summa notant pecudum paterisque altaria libant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:4)
Tum rite sacratas in flammam iugulant pecudes et viscera vivis eripiunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 10:10)
MeliboeusMirabar, quid maesta deos, Amarylli, vocares, cui pendere sua patereris in arbore poma:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS26)
sunt nobis mitia poma, castaneae molles, et pressi copia lactis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS52)
nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.7)
honos erit huic quoque pomo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.39)
at non tam turpis pecudum tamen ulla secuta est concubitus, quamvis collo timuisset aratrum, et saepe in levi quaesisset cornua fronte.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VI.33)
strata iacent passim sua quaque sub arbore poma;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VII. MELIBOEUS, CORYDON, THYRSIS33)
carpent tua poma nepotes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IX. LYCIDAS, MOERIS39)
Saepe oleo tardi costas agitator aselli vilibus aut onerat pomis, lapidemque revertens incusum aut atrae massam picis urbe reportat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 9:8)
hinc ille avium concentus in agris et laetae pecudes et ovantes gutture corvi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 14:11)
Vox quoque per lucos volgo exaudita silentis ingens et simulacra modis pallentia miris visa sub obscurum noctis, pecudesque locutae, infandum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:5)
Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos tarda venit seris factura nepotibus umbram, pomaque degenerant sucos oblita priores et turpis avibus praedam fert uva racemos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:6)
nec longum tempus, et ingens exsilit ad caelum ramis felicibus arbos miraturque novas frondes et non sua poma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 5:5)
Praeterea genus haud unum nec fortibus ulmis nec salici lotoque neque Idaeis cyparissis, nec pingues unam in faciem nascuntur olivae, orchades et radii et amara pausia baca pomaque et Alcinoi silvae, nec surculus idem Crustumiis Syriisque piris gravibusque volemis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION