라틴어 문장 검색

totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, si quod iniuriis suis esset, ut Vestorius teneret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 8 1:10)
Catulum mihi narras et illa tempora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 3:3)
quem tu mihi popillium, quem denarium narras, quam tyrotarichi patinam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 8:2)
memini te mihi Phameae cenam narrare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 9:3)
itaque non modo in comoedus res ipsa narratur (ut ille in Demiurgo:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 22 1:7)
saepe enim mihi cum esset dictum neque a me contemptum, novissime Labeo Segulius, homo sui simillimus, narrat mihi apud Caesarem se fuisse multumque sermonem de te habitum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 20 1:1)
narro tibi :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 24 1:1)
deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:3)
Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 1:7)
at cum somniavit ita narravit 'visus Homerus adesse poeta', idemque in Epicharmo 'nam videbar somniare med ego esse mortuum'. itaque simul ut experrecti sumus visa illa contemnimus neque ita habemus ut ea quae in foro gessimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 69:8)
quae tanta enim potest exsistere ubertas ingeni, quae tanta dicendi copia, quod tam divinum atque incredibile genus orationis, quo quisquam possit vestra in nos universa promerita non dicam complecti orando, sed percensere numerando?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 1장 1:2)
qui, ut Romam venit, narrat Naevio quo in loco viderit Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 2:6)
Thucydides autem res gestas et bella narrat et proelia, graviter sane et probe, sed nihil ab eo transferri potest ad forensem usum et publicum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 3:4)
non ut in iudiciis versaret causas, sed ut in historiis bella narraret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 9장 4:7)
huic generi historia finitima est, in qua et narratur ornate et regio saepe aut pugna describitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 20장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION