라틴어 문장 검색

Iter autem sub incerto sensus lumine, interdum affulgente, interdum se condente, per experientiae et rerum particularium sylvas perpetuo faciendum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:5)
omnisque via, usque a primis ipsis sensuum perceptionibus, certa ratione munienda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:10)
utpote quae sensibus propiora sint et communibus notionibus fere subjaceant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 6:17)
Nos vero inter res caste et perpetuo versantes, intellectum longius a rebus non abstrahimus quam ut rerum imagines et radii (ut in sensu fit) coire possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:6)
Atque illud insuper supplices rogamus, ne humana divinis officiant, neve ex reseratione viarum sensus et accensione majore luminis naturalis aliquid incredulitatis et noctis animis nostris erga divina mysteria oboriatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 8:2)
Monemus primum (quod etiam precati sumus) ut homines sensum in officio, quoad divina, contineant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:2)
Sensus enim (instar solis) globi terrestris faciem aperit, coelestis claudit et obsignat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 9:3)
Inductionem enim censemus eam esse demonstrandi formam, quae sensum tuetur et naturam premit et operibus imminet ac fere immiscetur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:12)
ut a sensu et particularibus primo loco ad maxime generalia advoletur, tanquam ad polos fixos circa quos disputationes vertantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:3)
postremo, informationibus immediatis sensus bene dispositi acquiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:6)
Quinetiam sensus ipsius informationes multis modis excutimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:10)
Sensus enim fallunt utique, sed et errores suos indicant:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:11)
Duplex autem est sensus culpa:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:1)
Nam primo, plurimae sunt res quae sensum etiam recte dispositum nec ullo modo impeditum effugiunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:3)
Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION