라틴어 문장 검색

Nonne, si quis aut inter Phaeacas aut apud Poenos sermones de sapientia erutos convivalibus fabulis miscuisset, et gratiam illis coetibus aptam perderet et in se risum plane iustum moveret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 14:3)
Nam et deus omnium fabricator aerem quo circumfundimur et cuius spiramus haustu non simplicem habere voluit qualitatem, ut aut frigidus sit semper aut caleat, sed nec continuae siccitati nec perpetuo eum addixit humori, quia una nos non poterat qualitate nutrire de permixtis quattuor fabricatos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 20:1)
Cum ergo ad custodiam vitae hoc faciant remedia quod cibus, siquidem illa eam revocent iste contineat, cur illis providere varietatem laboras, istum squalori uniformitatis addicis?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 27:1)
Cum ergo epotum vinum in tam largum ceciderit humorem, vim suam perdit et fit dilutius, nec facile crebri sedem ferit fortitudine eius extincta.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VI. 17:3)
Vel perdere nomen Si placet Hesperium, superi, collapsus in ignem Plurimus ad terram per fulmina decidat aether.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:38)
Non ille favore Numinis, ingenti superum protectus ab ira, Vir ferus, et Romam cupienti perdere fato Suffciens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:13)
Quid perdere fructum Iuvit, et, ut vilem, Marii confundere vultum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:84)
Caesar, in arma furens, nulla, nisi sanguine fuso, Gaudet habere vias, quod non terat hoste vacantes Hesperiae fines, vacuosque irrumpat in agros, Atque ipsum non perdat iter, consertaque bellis Bella gerat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:1)
Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:11)
Dux etiam votis hoc te, Fortuna, precatur, Quam retinere vetas, liceat sibi perdere saltem Italiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:38)
Perdidit o qualem vincendo plura triumphum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:42)
Deseritur Strymon tepido committere Nilo Bistonias consuetus aves, et barbara Cone Sarmaticas ubi perdit aquas, sparsamque profundo Multifidi Peucen unum caput adluit latri:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:13)
Quodque virum toti properans imponere mundo Hos perdit Fortuna dies!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:52)
Non perdere letum Maxima cura fuit;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:47)
Ut torpore senex caruit, viresque cruentus Coepit habere dolor, Non perdam tempora, dixit, A saevis permissa deis, iugulumque senilem Confodiam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:67)

SEARCH

MENU NAVIGATION