라틴어 문장 검색

nam quid feci ego quidve sum locutus, cur me tot male perderes poetis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 142)
eone nomine urbis opulentissime socer generque, perdidistis omnia?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 2915)
otium et reges prius et beatas perdidit urbes.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 515)
quali spe perdita nitor?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 5:6)
sic neque tum mitrae neque tum fluitantis amictus illa vicem curans toto ex te pectore, Theseu, toto animo, tota pendebat perdita mente.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 6421)
Huc est mens deducta tua, mea Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo, ut iam nec bene velle queat tibi, si optuma fias, nec desistere amare, omnia si facias.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 751)
Non ideo, Gelli, sperabam te mihi fidum in misero hoc nostro, hoc perdito amore fore quod te cognossem bene constantemve putarem aut posse a turpi mentem inhibere probro, sed neque quod matrem nec germanam esse videbam hanc tibi cuius me magnus edebat amor;
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 911)
si nos omnino vis omnes perdere, Victi, hiscas:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 983)
Omnis namque potentia que post corruptionem unius actus non deperit, naturaliter reservatur in alium:
(단테 알리기에리, Epistolae 15:2)
ergo potentie sensitive, manente organo, per corruptionem unius actus non depereunt, et naturaliter reservantur in alium;
(단테 알리기에리, Epistolae 15:3)
cum igitur potentia concupiscibilis, que sedes amoris est, sit potentia sensitiva, manifestum est quod post corruptionem unius passionis qua in actum reducitur, in alium reservatur. 6.
(단테 알리기에리, Epistolae 15:4)
qui percutiens malignantes in ore gladii perdet eos, et vineam suam aliis locabit agricolis qui fructum iustitie reddant in tempore messis.
(단테 알리기에리, Epistolae 26:3)
Evigilate igitur omnes et assurgite regi vestro, incole Latiales, non solum sibi ad imperium, sed, ut liberi, ad regimen reservati.
(단테 알리기에리, Epistolae 30:2)
26. Emendabitur quidem - quanquam non sit quin nota cicatrix infamis Apostolicam Sedem usque ad ignem, cui celi qui nunc sunt et terra sunt reservati, deturpet -, si unanimes omnes qui huiusmodi exorbitationis fuistis auctores, pro Sponsa Christi, pro sede Sponse que Roma est, pro Ytalia nostra, et ut plenius dicam, pro tota civitate peregrinante in terris, viriliter propugnetis, ut de palestra iam cepti certaminis undique ab Occeani margine circumspecta, vosmetipsos cum gloria offerentes, audire possitis:
(단테 알리기에리, Epistolae 83:1)
Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reservans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. 10.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 14:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION